Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed id quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum.
Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: Ἀρχύτας Ταραντῖνος, τὰ ἄλλα καὶ μηχανικὸς ὤν, ἐποίησεν περιστερὰν ξυλίνην πετομένην· ὁπότε καθίσειεν, οὐκέτι ἀνίστατο. μέχρι γὰρ τούτου---
Cum partim hominum qua ratione veteres dixerint.
PARTIM hominum venerunt plerumque dicitur, quod significat pars hominum venit, id est quidam homines. Nam partim hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti cum partim hominum dici potest, id est cum quibusdam
hominibus et quasi cum quadam parte hominum.M. Cato in oratione De Re Floria ita scripsit: Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit [*](subreptitavit, early editors.) e convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat.
Imperitiores autem cum parti legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium.
Sed Q. Claudius in vicesimo primo Annali insolentius paulo hac figura est ita usus: Enimn cum partim copiis hominum adulescentium placentem [*](placent(i)um, Lion.) sibi. Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt: Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum [*](For magistratuum, which is read by Q.) an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.