Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus [*](animalibus, Plin.) laniandum sponte sua obiicere sese et dedere.
Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum [*](guttur, Plin.) chamaeleontis si uratur ligno quod appellatur robur, imbres et tonitrus fieri , idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur.
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium.
Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri [*](torreri in furno, Plin.) cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.
His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto;
vel illud quale est quod idem Plinius in decimo
libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum qui [*](quisquis, Plin.) ederit linguas avium et conloquia interpretaturum.Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data, nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus.