Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cicero autem, inquit, cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum debet in pecunia ponit, in gratia habet subicit pro debet; ita enim dicit: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert.

Sed id verbum habet cum proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: et qui debet in eo ipso quod debet refert; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur.

Inmutavit ergo, inquit, et [*](A omits et; verbum, subdidit, Vogel.) subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse. Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quae aput eum adulescentes delecti lectitabant. [*](adulescentes delectitabant, ω.)

Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator, ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum, Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.