Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Is Iulianus super eo enthymemate, quod est in oratione M. Tullii,

quam Pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit—sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit, qui autem , is retinet alienun; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset — Crispum sane,

inquit, agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo

inmutati, ut sententiae fides salva esset.

Namque debitio gratiae et pecuniae conlata verbum utrubique servari postulat. Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur.