Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, indutiae, inquit, dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt; inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiae, [*](initiae, Lambecius; induitiae, Fleckeisen; inviae, ω..) hoc est initus atque introitus.

Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.

Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.

INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.

Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem.