Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Indutiarum autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus.

Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur.

Indutias sic dictas , quasi tu dicas inde uti iam.

Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.

Quod igitur [*](igitur, J. F. Gronov; dicitur, ω..) dies certus

praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit [*](ubi venit, omitted by R.) inde uti iam pugnetur, idcirco ex his quibus dixi vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum est.