Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
. In
libro quoque De Republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis omnes te rogamus.Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, superesse non simplici ratione dici tam Latine quam Graece; Graecos enim περισσὸν in utramque ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium,
vel quod abundans nimis et afluens et exuberans [*](exuperans, ω.; corr. by Hertz.) ; sic nostros quoque veteres superesse alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita ut supra posuimus Varronem dicere, alias ita ut Cicero dixit, pro eo quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret quam esset satis.
Qui dicit ergo superesse se ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque
ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit·
Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quod supersit dixit pro longinquius diutiusque adsit,
- Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit ---
illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
- Florentisque secant herbas fluviosque ministrant
- Farraque, ne blando nequeat superesse labori;
An autem superesse dixerint veteres pro restare et perficiendae rei deesse, quaerebamus. Nam Sallustius in significatione ista non superesse,
sed superare dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: Is [*](is, ς; his, ω. qui, Sall.) plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant.