Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed invenimus in tertio Enni Annalium in hoc versu:
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae.
- Inde sibi memorat unum super esse laborem,
Cicero autem in secunda Antonianarum, [*](Antoniarum, ω.) quod est relicum, non superesse, sed restare dicit.
Praeter haec superesse invenimus dictum pro superstitem esse.
Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in
epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse, per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere.In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum est in his versibus, qui sunt eius :
- Sicút tuum vis únicum gnatúm tuae
- Superésse vitae sóspitem et supérstitem.
Cavenda igitur est non sola verbi, sed etiam pravitas ominis, [*](omnis, ω..) si quis senior advocatus adulescenti superesse se dicat.
Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.
HISTORIA de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum.