Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi, Sallustianum illud, satis eloquentiae, sapientiae parum, brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse: satis loquentiae, sapientiae parum, quod loquentia novatori verborum Sallustio maxime congrueret, eloquentia cum insipientia minime conveniret.
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:
- Ἄνθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον,
- Ἔχοντʼ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα,
- Ἀπεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα,
neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos locutuleios et blaterones et linguaces dixerunt
Quod verba istaec Quadrigari ex Annali tertio, ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.
QUADRIGARIUS in tertio Annalium ita scripsit: Ibi occiditur mille hominum. Occiditur, inquit, non occiduntur.