Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Loquax, inquit, magis quam facundus. Quapropter Hesiodus, prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:

  1. Γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος,
  2. Φειδωλῆς πλείστη δὲ χαρις κατὰ μέτροι ἰούσης,

Epicharmium quoque illud non inscite se habet:

  1. Οὐ λέγειν τύγʼ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος,
ex quo hoc profecto sumptum est:

Qui cum loqui non posset, tacere non potuit.

Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi:

  1. Ἀχαλίνων στομάτων
  2. Ἀνόμου τʼ ἀφροσύνας
  3. Τὸ τέλος δυστυχία,
non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo κατάγλωσσοι appellantur.