Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Mox in urbem quadruplici agmine intratur. Divisere copias Cinna, Marius, Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquanto saevius quam vel in Punica urbe saevitur.
Octavi consulis caput pro rostris exponitur, Antonii consularis in Mari ipsius mensis. Caesar et [*]()Fimbria in penatibus domuum [*]()suarum trucidantur, Crassi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu. Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum.
Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit.
Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit. Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti.
Haec tot senatus funera intra kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit. Quid futurum fuit, si annum consulatus implesset?
Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum [*](urbis Ostia: urbs urbis hostia B. ) [*](Caesar et N L: caesare B. ) [*](domuum Iahnius: domus B. )
Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur? Primum apud Capuam sub amne Vulturno signa concurrunt, et statim omnis Norbani fusus exercitus, statim Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae.
Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti.
Quantum [*]()funerum in foro, in circo, in penitis [*]()templis! nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur.
Lamponius [*]()atque Telesinus, Samnitum duces, atrocius Pyrrho et Annibale Campaniam Etruriamque populantur, et sub specie partium se vindicant.
Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae; ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium qui belli finis fuit. Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant. Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta milia amplius Sulla concidit: bellum [*](inde post legiones add. BNL, dei. Iahnius. ) [*](quantum Iahnius i quantum id B: quid NL. ) [*](penitis Rossbachius: penitentibus B: patentibus NL. ) [*](Lamponius (cp. Appian, Bell. Civ. I. 40; Plutarch, Sulla, 29): lucius amponius B: Iamponius L. )
isti tot in pace non plures sunt? Quis autem illos potest conputare, quos in urbe passim quisquis voluit occidit? Donec admonente Fufidio [*]()vivere aliquos debere, ut essent quibus imperaret, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi, [*]()qui mori iuberentur: novi generis edictum.
Longum post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata [*]()Sorani, Plaetorios atque Venuleios, [*]()Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus laniatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulcrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra more-
retur. Possis singulorum hominum ferre poenas: municipia Italiae splendidissima sub hasta venie-runt, Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentia.
Nam Sulmonem, vetus oppidum socium atque amicum—facinus indignum—non expugnat aut obsidet iure belli; sed quo modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri. [*](Fufidio Dukerus: forfidio B: furfidio NL. ) [*](ac—electi om. B. ) [*](fata fata: facta facta B. ) [*](Plaetorios atque Venuleios: plaetorius atque venuleius B. )
BELLUM Sertorianum quid amplius quam Sullanae proscriptionis hereditas fuit? Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce.
Exul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in Oceanum Fortunatasque Insulas penetravit consiliis, tandem Hispaniam armavit.
Viro cum viris facile convenit. Nec alias magis apparuit Hispani militis vigor quam Romano duce.
Quamquam ille non contentus Hispania ad Mithridatem quoque Ponticosque respexit [*]()regemque classe iuvit.
Et quid futurum fuit satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit? additus Metello Gnaeus Pompeius.