Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

tres legiones opprimuntur. Varus perditas res [*]()eodem quo Cannensem diem Paulus et fato est et [*]()

animo secutus. Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarorum intolerabilis, praecipue tamen in causarum patro- [*](in Catthos (vel Chaucos) edixerat Rossbachius: incauto sedixerat B: incastos sedi rexerat N: incastris se direxerat L: incautius edixerat Halmius. ) [*](violentiam: vinolentia B. ) [*](obsitos Rehd.: oblitos BN.) [*](Armenio NL: ar meno B. ) [*](prodita quidem Iahnius: perdita quidem aut prodita B. ) [*](Segestem L: segentem B.) [*](unum: unius B. ) [*](perditas res N: perdi castra B. ) [*]( Paulus et fato est et N L: diem potuisse fassus est ex B. )

p.340

nos. Aliis oculos, aliis manus amputabant, uni os obsutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus tandem ait vipera sibilare desisti.

Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat,[*]()in ripa Rheni fluminis staret.

HAEC ad septentrionem: sub meridiano tumultua-tum magis quam bellatum est. Musulamos atque Gaetulos, accolas Syrtium, Cosso duce compescuit; unde illi Gaetulici nomen latius quam ipsa victoria.

Marmaridas atque Garamantes Quirinio [*]()subigendos dedit. Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda victoria fuit.

AD orientem plus negotii cum Armeniis. Huc alterum ex Caesaribus, nepotibus suis, misit. Ambo [*](non steterat Baehrensius: constiterat codd. ) [*](Quirinio: quirjnio N om. B: curinio L Voss. Monac Palat. )

p.342
fato breves, sed alter inglorius. Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam [*]()ad Parthos se subtrahentem in ius [*]()recepit.