Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito videretur.
Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, [*]()quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit. [*](Tencteros: cenceros B. ) [*](certa: certae B. ) [*](in anticessum pactione: ante pactionem B: inantices-sum L. ) [*](diviserint: diviserunt B: dividerent L. ) [*](Gesoriacum: caesoria cum B: gesogiam cum N: genoso niam cum L.) [*]( ipse Perizonius: ipsi codd. )
Sed difficilius est provincias obtinere quam facere;
viribus parantur, iure retinentur. Igitur breve id gaudium. Quippe Germani victi magis quam domiti erant, moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant;
postquam ille defunctus est, Vari Quintilli libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt. Ausus ille agere conventum, et in Catthos [*]()edixerat, quasi violentiam [*]()barbarorum lictoris virgis et praeconis voce posset inhibere.
At illi, qui iam pridem robigine obsitos [*]()enses inertesque maererent equos, ut primum togas et saeviora armis iura viderunt,
duce Armenio [*]()arma corripiunt; cum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prodita quidem [*]()per Segestem [*]()unum [*]()principum coniuratione commoveretur.
Itaque inprovidum et nihil tale metuentem ex inproviso adorti, cum ille—o securitas—ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur,