Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Hoc aut et [*]()ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes et iam victos [*]()simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt.
Quanta fuerit hostibus caedendis [*]()ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, [*]()quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos [*]()imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque [*]()confixa inter se tenebantur,—foedum etiam in barbaros.
Sed videlicet victoriam desperantibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure saucium, [*]()deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem—adeo nondum desperabat—interfecit;
Sextum fortuna in [*](quod post nisi add. codd. praeter Rehd. ) [*](aut et: autem et B. ) [*](iam victos Iahnius: invictos B. ) [*](caedendis B 1: caedentis B. ) [*](posses scripsi: posset B. ) [*](victos: victor B. ) [*](pilis tragulisque Rossbachius: plaustri stragulisque B. pilis iaculisque N L. ) [*]( crure saucium: cruore avium B: crure saucio N L. )
Caesar in patriam victor invenitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos.