Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive [*]()respectu [*]()fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et [*]()in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat,
cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occiderent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic [*]()omnium sensus esset, quo usque illud? Novissime [*]()inusitatum Caesaris oculis nefas:
post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, etsi nondum fugerant [*]()apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere.
Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientis, confirmare [*](Romanae: romae B. ) [*](deliberare: liberare B. ) [*](Caesar sive: caesaris sue B: cesar sui L. ) [*](respectu: respectum B: respectus NL. ) [*](et Iahnius: sed codd.) [*](hic NL: in hic B. ) [*](illud? novissime: illum novissime B: novissime illud NL. ) [*](fugerant Heinsius: fugerat codd. )
Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum manifestoque voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet; nisi [*]()cohortes hostium quinque per trans-versam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent.