Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit: trecenta amplius milia hinc vel illinc praeter auxilia, reges et senatum.

Numquam inminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis, interdiu tenebrae. Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum [*]()planctus circumsonatus et mane cum pullo pallio—nefas—apud principia conspectus est.

Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit; inde classica prius, inde tela. Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum, qui mox adacto in os gladio—sic inter cadavera repertus est— libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa novitate volneris praeferebat.

Sed nec minus admirabilior illius [*]()exitus belli. Quippe cum Pompeius adeo equitum copia abundaret, ut facile circumventurus [*](urbis: orbis B. ) [*](plausu theatri sui in modum Mommsenus: plausum theatrisui audiens in modum B. ) [*](illius: ullius B. )

p.282
sibi Caesarem videretur, circumventus ipse est.

Nam cum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei fusus [*]()a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo dato Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse [*]()pedites,