Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat—sed quid iis [*]()obesset obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?—nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel [*]()situs inexpugnabilem faceret;

ad hoc adsiduis in eruptione [*]()hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt;

iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella [*]()

Thessaliae vastaret. Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique [*](quid times om. B.) [*](iis: is B. ) [*](vel: vis B. ) [*](in eruptione: inruptione B: ineruptionem L.) [*](castella om. B. )

p.280
inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus.

Nec diutius profuit ducis salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis, [*]()imperii, generis humani fata commissa sunt.