Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
o nefas—sociis adgressus est! Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum cum maxime praetor. Hos omnis inmanissimi facinoris satellites habuit.
Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, ni [*]()amplius esset,
propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit.
Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentius.
Consul habito senatu in praesentem reum peroravit; sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum [*]()palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur.
Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi. Lentulus, destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces,
tela disponit. Nec civili conspiratione contentus legatos [*]()Allobrogum, qui tum forte aderant, in [*](ni: ne B. ) [*]( tum: cum B. ) [*](legatos Halmius: legatis NL: om. B. )
palam praetor in senatu convincitur. De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere censebant.
Quam sententiam secutis omnibus in carcere parricidae strangulantur. Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit; infestis ab Etruria signis patriam petens obvio Antonii exercitu opprimitur.
Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit; quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.
IAM toto orbe paene pacato maius erat imperium Romanum, quam ut ullis exteris viribus opprimi posset. Itaque invidens fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit.