Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

[*]()his ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat;

donec oppresso domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, Termes, [*]()Vlia, Valentia, Auxuma et in fame nihil non experta Calagurris. Sic recepta in pacem Hispania. Victores duces externum id magis quam civile bellum videri voluerunt, ut triumpharent.

MARCO LEPIDO Quinto Catulo consulibus civile bellum paene citius oppressum est quam inciperet: sed quantulacumque fax illius motus ab ipso Sullae rogo exarsit.

Cupidus rerum novarum per insolentiam Lepidus acta tanti viri rescindere parabat; nec inmerito, si tamen posset sine magna clade rei publicae.

Nam cum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur? Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, [*]()repetitio eorum procul dubio labe- [*](ad populationes agrorum: apopulatione sacrorum B: ad populationem agrorum NL. ) [*](Termes, Vlia Salmasius et Iahnius: tergaest cum B: termestudia N L. ) [*](tenerentur add. Dukerus. )

p.260

factabat compositae civitatis statum. Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae quiescere quomodocumque, ne [*]()volnera curatione [*]()ipsa rescinderentur.

Ergo cum turbidis contionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat.

Sed iam Mulvium pontem collemque Ianiculum Lutatius [*]()Catulus Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant.

A quibus primo statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudicatus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et paenitentia interiit.

Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace [*]()contenti fuerunt.

CATILINAM luxuria primum, tum [*]()hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere.

[*]()Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus— [*](ne om. B.) [*](curatione: cutio B. ) [*](Lutatius: latius B.) [*](pace: pacis B. ) [*](tum: cum B: tu N.) [*](conpulere: contulere B. )

p.262