Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii [*]()et magistratuum [*]()poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes. [*]()

Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria;

alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret. [*](qui L: quae B I N. ) [*](partem imperii Rossbachius: pari imperio B I.) [*](magistratuum Rossbachius: magistratum B. ) [*](audentes Mommsenus: auderent codd. )

p.50

A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio bellis se Latinis adiunxerant.

Sed Curio Dentato consule omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini, Hadriano tenus mari igni ferroque vastavit.

Qua victoria tantum hominum, tantum agrorum redactum est in potestatem, ut in utro plus esset nec ipse posset aestimare qui vicerat.

Precibus deinde Campaniae motus non pro se,

sed eo speciosius pro sociis Samnitas invadit. Erat foedus cum utrisque percussum, sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerunt; sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit.

Omnium non modo Italiae, sed toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo:

ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi nobiles [*](See p. 13. ) [*](290 B.C. )

p.52
portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae,

Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia. Hic amicti [*]()vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator.