Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius, [*]()qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis [*](se om. B. ) [*](Albinius Liv. V. 40: Atinius B: Albinus L. )
Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne quis subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentis passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.
Sex mensibus barbari—quis crederet?—circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa [*]()fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est.
Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui sollemne sacrum in Quirinali monte conficeret. [*](Manlio: Manilio B. ) [*](rupe—summa ora. B. )
Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio superbe vae victis[*]()increparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret.
Agere gratias dis in. mortalibus ipso tantae cladis nomine libet. Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata videatur? Igitur post adsertam a Manlio, [*]()restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.
Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint.
Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem [*](superbe "vae victis" Aldus (cf. Liv. V. 48): insuper victis B: superbe victis N L. ) [*](a manlio L: amillio B: a manilio N. )
Nec non tamen post aliquot annos omnis reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis extaret ex ea gente, qui [*]()incensam a se Romanam urbem gloriaretur.