Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne quis subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentis passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.

Sex mensibus barbari—quis crederet?—circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa [*]()fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est.

Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui sollemne sacrum in Quirinali monte conficeret. [*](Manlio: Manilio B. ) [*](rupe—summa ora. B. )

p.46
Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio redivit propitiosque deos renuntiavit.