Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

in sua quisque dignitate moreretur. Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt.

Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius, [*]()qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis [*](se om. B. ) [*](Albinius Liv. V. 40: Atinius B: Albinus L. )

p.44
religio publica privatis adfectibus antecellebat. Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio [*]()arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.