Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, [*]()quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.
Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere—tantum cogitavit.
Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.
Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, captis, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem [*]()iussit regnare Tigranen.
At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum [*]()Oroden [*]() [*](quasi post cum add. B.) [*](valuit om. B. ) [*](captis, ipso capite gentis, Artaxatis NL: captae gentis atrapens supplicem ceteris omissis B. ) [*](horum Graevius: colchorum codd.) [*](Oroden: orhozen B. )