Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

ut navalis belli instar efficeret, planeque ut Lucullus quodam cum fluctibus procellisque commercio debellandum tradidisse regem ventis videretur.

Ad-tritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus malis augebatur.

Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo Fortuna quaerebat.

Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil [*](cecidit L: caedit B: caecidit N. ) [*](Aesepus Salmasius: aesopus codd. ) [*]( centum om. B. ) [*](Pontico: in pontico NL: pontu B. )

p.186
cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto omnium ante se primus transiit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armenia—quanta felicitas viri—uno proelio confecit.

Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum [*]()dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.