Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos—deos inquam, nec fateri pudebit—restitisse? [*]()Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est,
tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem summoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capi- [*](restitisse post deos inser. B. )
tolio videretur. Fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam reliquisset.
Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem.
Voluit Annibal contra imitari fiduciam subiecitque argentarias urbis tabernas; nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.