Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque [*]()Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago.

Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse [*](vix Rossbachius: vim B. ) [*](pusilli illam iam: pusilli iam B: illam NL: illam iam I. ) [*](omenque: nomenque B: omnemque LI. )

p.108
singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.

Haec in diversa terrarum populus Romanus, nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem summovere poterat Annibalem. Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur.

Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentum ad nos redierat, iam et Capua, sedes domus et patria altera Annibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur.

O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et admiratione hominum ac deorum! Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit; sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat.