Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sic herili contumelia me cruciatum tandem caelestis respexit providentia: nam senex [*](A verb seems to have dropped out of the text. Migraret is van der Vliet's suggestion. )

p.442
claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat. Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit occasionem: namque praetergrediens observatos extremus adulteri digitos, qui per angustias cavi tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula compressos usque ad summam minutiem confero, donec intolerabili dolore commotus, sublato flebili clamore, repulsoque et abiecto alveo, conspectui profano redditus scaenam propudiosae mulieris patefecit. Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere commotus exsangui pallore trepidantem puerum serena fronte et propitiata facie commulcens incipit: Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo; nec herciscundae familiae sed communi dividundo formula dimicabo, ut sine ulla controversia vel dissensione tribus nobis in uno conveniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent. Sed nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum.

Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad

p.444
torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur. Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obvertit berans, Tu autem, inquit Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas? His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit; at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit: nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbavit domo.

At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum. Tunc saga illa et divini potens primis adhuc armis facinorosae disciplinae suae velitatur et vehementer offensum mariti flectere atque in amorem impellere conatur animum. Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.