Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam: cumque furtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in Venerem. Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat. Interdum acerrimo gravique odore sulphuris iuvenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium vivacis me falli, crebras ei sternutationes commovebat.
Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis—quod enim putaret ab ea profectum—solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem; inflammatusque indignatione contumeliae gladium flagitans iugulare moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso cohibuissem, asseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius violentia sulphuris periturum: nec
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit: addebat et tales oportere vivas exuri feminas. Et tamen taciti vulneris et suae sordidae conscientiae commonita, quo maturius stupratorem suum tegminis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum temperius quieti decedere. At ille, utpote intercepta cena profugerat prorsus ieiunus, mensam potius comiter postulabat. Apponebat ei propere, quamvis invita mulier, quippini destinatam alii: sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.