Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Specta denique quale caelesti providentia meritum reportaverit. Infit vaticinatione clamosa conficto mendacio semel ipsum incessere atque criminari, quasi contra fas sanctae religionis dissignasset aliquid et insuper iustas poenas noxi facinoris ipse de se suis manibus exposcere. Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat

p.392
ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus. Avidis animis corradentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere gravatus, et horreum simul et templum incederem.

Ad istum modum palantes omnem illam depraedabantur regionem. Sed in quodam castello copia laetati largioris quaesticuli gaudiales instruunt dapes: a quodam colono fictae vaticinationis mendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque disposita cenula balneas obeunt ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanum, industria laterum atque imis ventris bene praeparatum, comitem cenae secum adducunt paucisque admodum praegustatis olusculis, ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad illicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus offerantur, passimque circumfusi nudatum supinatumque iuvenem execrandis oribus flagitabant. Nec diu

p.394
tale facinus meis oculis tolerantibus Porro Quirites proclamare gestivi, sed viduatum ceteris syllabis ac litteris processit O tantum, sane clarum ac validum et asino proprium sed inopportuno plane tempore: namque de pago proxumo complures iuvenes abactum sibi noctu perquirentes asellum, nimioque studio cuncta devorsoria scrutantes, intus aedium audito, ruditu meo, praedam absconditum latibulis aedium rati, coram rem invasuri suam improvisi conferto gradu se penetrant, palamque illos execrandas foeditates obeuntes deprehendunt: iam iamque vicinos undique percientes turpissimam scaenam patefaciunt, insuper ridicule sacerdotum purissimam laudantes castimoniam.