Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat: Puellae, servum vobis pulchellum en ecce mercata perduxi. Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores

p.388
absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum. Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,: non enim servum sed maritum illum scilicet sibi perduxisse: et heus aiunt Cave ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnunquam impertias. Haec et huiusmodi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, choraula doctissimus, collaticia stipe de mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus deam cornu canens adambulabat, domi vero promiscui operis partiarius agebat concubinus. Hic me simul domi conspexit libenter, appositis largiter cibariis, gaudens alloquitur: Venisti tandem miserrimi laboris vicarius: sed diu vivas et dominis placeas et meis defectis iam lateribus consulas. Haec audiens iam meas futuras novas cogitabam aerumnas.

Die sequenti variis coloribus indusiati et deformiter quisque formati, facie caenoso pigmento delita et oculis obunctis graphice prodeunt; mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum

p.390
lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis; deamque serico contectam amiculo mihi gerendam imponunt brachiisque suis humero tenus renudatis, attollentes immanes gladios ac secures, evantes exsiliunt incitante tibiae cantu lymphaticum tripudium. Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant. Inter haec unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis anhelitus crebros referens, velut numinis divino spiritu repletus, simulabat sauciam vecordiam, prorsus quasi deum praesentia soleant homines non sui fieri me liores sed debiles effici vel aegroti.