Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite: sic reformatus singulos exosculatus et in summo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginis

p.312
fuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit, et ubi locorum esset illa percontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit, et Non sum quidem tam brutus vel certe temerarius inquit Ut scitum vestrum inhibeam. sed malae conscientiae reatum intra me sustinebo, si quod bonum mihi videtur dissimulavero. Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire. Nam ego arbitror latrones,, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere, ac ne ipsam quidem saepe et aliis damnosam ultionem. Ergo igitur si perdideritis in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestram exercueritis. Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam civitatem ibique venundandam. Nec enim levi pretio distrahi poterit talis aetatula: nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare, condigne natalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram; non nihil etiam cum lupanari servierit, vindictae vobis depensuram Hanc ex animo quidem meo sententiam conducibilem protuli, sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini.

Sic ille latronum fisci advocatus nostram causam pertulerat, virginis et asini sospitator egregius; sed in

p.314
diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum, libentes tandem novicii latronis accedunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt virginem. Quae quidem simul viderat illum iuvenem, fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut mihi merito subiret vituperatio totius sexus, eum viderem puellam, proci iuvenis amore nuptiarumque castarum desiderio simulato, lupanaris spurci sordidique subito delectari nomine; et tunc quidem totarum mulierum secta moresque de asini pendebant iudicio. Sed ille iuvenis sermone repetito Quin igitur, inquit Supplicatum Marti comiti pergimus et puellam simul vendituri et socios indagaturi? Sed, ut video, nullum uspiam pecus sacrificatui ac ne vinum quidem potatui affatim vel sufficiens habemus. Decem mihi itaque legate comites, quis contentus proximum castellum petam, inde vobis epulas saliares comparaturus. Sic eo profecto ceteri copiosum instruunt ignem aramque caespite virenti Marti deo faciunt.