Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam [*]()vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus. Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit, milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delia, tescebant, effectum est, ut impune discederemus. Sed protinus sanctissima—vera enim dicenda sunt—et unicae fidei femina, bonis artibus gratiosa, precibus ad Caesaris numen porrectis, et marito reditum celerem et aggressurae plenam vindictam impetravit: denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium, et confestim interivit; tantum potest nutus etiam [*](The insertion of quam seems to be necessary here. as suggested by Luetjohann. )

p.310
magni principis. Tota denique factione militarium vexillationum indagatu confecta atque concisa, ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum:

sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi; nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent. Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quamquam semitrepidus iuxta mucrones Martios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectus, villas seu castella solus aggrediens, viaticulum mihi corrasi,” et diloricatis statim pannulis in medium duo milia profudit aureorum, et En inquit Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream.