Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare. Denique ne mala conscientia tam scelesto crimini praesens viderer silentio consentire, hoc tantum impatientia perductus volui dicere Non feci. Et verbum quidem praecedens semel ac saepius immodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi voce, et identidem boavi Non, non, quamquam nimia rotunditate pendulas vibrassem labias. Sed quid ego pluribus de Fortunae scacvitate conqueror? Quam nec istud puduit, me cum meo famulo meoque vectore illo equo factum conservum atque coniugem.

Talibus cogitationibus fluctuantem subit me illa cura potior, qua statuto consilio latronum manibus virginis decretam me victimam recordabar, ventremque crebro suspiciens meum iam misellam puellam parturibam. Sed ille qui commodum falsam de me notoriam pertulerat, expromptis mille aureum, quo« insutu laciniae contexerat quosque variis viatoribus [*](The MSS have here quamquam. The correction was made by Beroaldus. )

p.304
detractos, ut aiebat, pro sua frugalitate communi conferebat arcae, infit etiam de salute commilitonum sollicite sciscitari; cognitoque quosdam, immo vero fortissimum quemque variis quidem sed impigris casibus oppetisse, suadet, tantisper pacatis itineribus omniumque proeliorum servatis induciis, inquisitioni commilitonum potius insisteretur et tirocinio novae iuventutis ad pristinae manus numerum Martiae cohortis facies integraretur: nam et invitos terrore compelli et volentes praemio provocari posse, nec paucos humili servilique vitae renuntiantes ad instar tyrannicae potestatis sectam suam conferre malle. Se quoque iamdudum pro sua parte quendam convenisse hominem et statu procerum et aetate iuvenem et corpore vastum et manu strenuum, eique suasisse ac denique persuasisse, ut manus hebetatas diutina pigritia tandem referret ad frugem meliorem bonoque secundae dum posset frueretur valetudinis, nec manum validam erogandae stipi porrigeret, sed hauriendo potius exerceret auro.