Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ut primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta collustrabat, quidam de numero latronum pervenit; sic enim mutuae salutationis officium indicabat. Is in primo speluncae aditu residens et ex anhelitu recepto spiritu tale collegio suo nuntium facit: Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi. Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia. Nec argumentis dubiis sed rationibus probabilibus congruo cunctae multitudinis consensu nescioqui Lucius auctor manifestus facinoris postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni sese virum commentitus bonum artius conciliaverat, ut etiam

p.300
hospitio susceptus inter familiares intimos haberetur, plusculisque ibidem diebus demoratus falsis amoribus ancillae Milonis animum irrepens ianuae claustra sedulo exploraverat et ipsa membra, in quis omne patrimonium condi solebat, curiose perspexerat.

Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret; nam et praesidium fugae, quo velocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse: equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum. Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ae paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen| in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent. Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones,

p.302
immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.