Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret; nam et praesidium fugae, quo velocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse: equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum. Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ae paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen| in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent. Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones,
Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare. Denique ne mala conscientia tam scelesto crimini praesens viderer silentio consentire, hoc tantum impatientia perductus volui dicere Non feci. Et verbum quidem praecedens semel ac saepius immodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi voce, et identidem boavi Non, non, quamquam nimia rotunditate pendulas vibrassem labias. Sed quid ego pluribus de Fortunae scacvitate conqueror? Quam nec istud puduit, me cum meo famulo meoque vectore illo equo factum conservum atque coniugem.