Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Sic enim cuncta, quae recte statuistis, ambo sustinebunt; et mortem asinus quam quidem meruit, et illa morsus ferarum, cum vermes membra laniabunt, et ignis flagrantiam, cum sol nimis caloribus inflammarit uterum, et patibuli cruciatum, cum canes et vultures intima protrahent viscera. Sed et ceteras eius aerumnas et tormenta numerate: mortuae bestiae ipsa vivens ventrem habitabit, tum factore nimio nares excruciante [*]()aestu et inediae diutinae letali fame tabescet, nec suis saltem liberis manibus mortem sibi fabricare poterit.” Talibus dictis non pedibus sed totis animis latrones in eius vadunt sententiam. Quam meis tam magnis auribus accipiens, quid aliud quam meum crastinum deflebam cadaver? [*](This word is not in the MSS. Some participle governing nares seems to have dropped out. )
Ut primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta collustrabat, quidam de numero latronum pervenit; sic enim mutuae salutationis officium indicabat. Is in primo speluncae aditu residens et ex anhelitu recepto spiritu tale collegio suo nuntium facit: Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi. Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia. Nec argumentis dubiis sed rationibus probabilibus congruo cunctae multitudinis consensu nescioqui Lucius auctor manifestus facinoris postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni sese virum commentitus bonum artius conciliaverat, ut etiam