Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Quo protenus perpetrato sorores egregiae domum redeuntes, iamque gliscentis invidiae felle flagrantes multa secum sermonibus mutuis perstrepebant: sic denique infit altera: En orba et saeva et iniqua Fortuna! Hocine tibi complacuit, ut utroque parente prognatae diversam sortem sustineremus? Et nos! quidem, quae natu maiores sumus, maritis advenis ancillae deditae, extorres et Lare et ipsa patria degamus longe parentum velut exulantes, haec autem novissima, quam fetu satiante postremus partum effudit, tantis opibus et deo marito potita sit, quae nec uti recte tanta bonorum copia novit? Vidisti, soror, quanta in domo iacent et qualia monilia, quae praenitent vestes, quae splendicant gemmae, quantum praeterea passim calcatur aurum: quod si maritum etiam tam formosum tenet, ut affirmat, nulla nunc in orbe toto felicior vivit. Fortassis tamen procedente consuetudine et affectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet. Sic est Hercule, sic se gerebat ferebatque: iam iam sursum respicit et deam spirat mulier, quae voces ancillas habet et ventis ipsis imperitat. At ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita calviorem et
Suscipit alia: Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens. Et tu quidem, soror, videris, quam patienti vel potius servili—dicam enim libere quod sentio— haec per feras animo: enimvero ego nequeo sustinere ulterius tam beatam fortunam illapsam[*]()indignae. Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit. Nec sum mulier nec omnino spiro, nisi eam pessum de tantis opibus deiecero. Ac si tibi etiam, ut par est,inacuit nostra contumelia,consilium validum requiramus ambae. Iamque ista, quae ferimus, non parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec omnino quicquam de eius salute norimus: sat est quod ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium: nec sunt enim beati quorum divitias nemo novit. Sciet se non ancillas sed sorores habere maiores: et nunc quidem concedamus ad maritos et Lares pauperes nostros sed plane sobrios revisamus diuque cogitationibus pressioribus instructae ad superbiam [*](MSS collapsam. The alteration is due to Bluemner, but other suggestions, such as Lipsius' collatam or Helm's allapsam, may as well be right. )
Placet pro bono duabus malis malum consilium, totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes et proinde ut merebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus. Ac sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem.
Interea Psychen maritus ille quem nescit rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet: Videsne quantum tibi periculum? Velitatur Fortuna eminus ac, nisi longe firmiter praecaves, mox comminus congredietur. Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris. Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint—venient autem, scio—neque omnino sermonem conteras et, si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas: nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem.
Nuntio Psyche laeta florebat et divinae subolis solacio plaudebat et
Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impia celeritate navigabant. Tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet: Dies ultima et casus extremus: et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit; iam mucrone destricta iugulum tuum nefariae tuae sorores petunt. Heu quantis urguemur cladibus, Psyche dulcissima! Tui nostrique miserere, religiosaque continentia domum, maritum, teque et istum parvulum nostrum imi minentis ruinae infortunio libera, nec illas scelestas feminas, quas tibi post internecivum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, vel videas vel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis vocibus saxa personabunt.
Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans: Iamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius approbabitur tibi nunc etiam firmatas animi mei. Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae