Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Finitis voluptatibus, vespera suadente, concedit Psyche cubitum, iamque provecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit. Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat: iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat,et uxorem sibi Psychen fecerat et ante lucis exortum propere discesserat: statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant. Haec diutino tempore sic agebantur, atque, ut est natura redditum, novitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat, et sonus vocis incertae solitudinis erat solacium. Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta

p.206
cognorant, propereque maestae atque lugubres deserto Lare certatim ad parentum suorum conspectum affatumque perrexerant.

Ea nocte ad suam Psychen sic infit maritus (namque praeter oculos et manibus et auribus is non nihil sentiebatur): Psyche dulcissima et cara uxor exitiabile tibi periculum minatur fortuna saevior, quom observandum pressiore cautela censeo. Sorores, iam tuae mortis opinione turbatae tuumque vestigium requirentes, scopulum istum protinus aderunt, quarum si quas forte lamentationes acceperis, neque respondeas, immo nec prospicias omnino; ceterum mihi quidem gravissimum dolorem, tibi vero summum creabis exitium.

Annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ac plangoribus misella consumit, se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia saepta et humanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omnino posset; nec lavacro nec cibo nec ulla denique refectione recreata flens ubertim decessit ad somnum.

Nec mora, cum paulo maturius lectum maritus accubans, eamque etiamnunc lacrimantem complexus, sic expostulat: Haecine mihi pollicebare, Psyche mea? Quid iam de te tuus maritus expecto, quid spero? Et perdia et pernox nec inter amplexus coniugales desinis cruciatum. Age iam nunc ut voles et animo tuo damnosa poscenti pareto: tantum memineris meae seriae monitionis cum coeperis sero paenitere.

p.208

Tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis annuat, ut sorores videat, luctus mulceat, ora conferat: sic ille novae nuptae precibus veniam tribuit, et insuper quibuscumque vellet eas auri vel monilium donare concessit, sed identidem monuit ac saepe terruit, nequando sororum pernicioso consilio suasa de forma mariti quaerat, neve se sacrilega curiositate de tanto fortunarum suggestu pessum deiciat nec suum postea contingat amplexum. Gratias egit marito, iamque laetior Sed prius inquit Centies moriar quam tuo isto dulcissimo connubio caream: amo enim, et efflictim te, quicumque es, diligo aeque ut meum spiritum, nec ipsi Cupidini comparo. Sed istud etiam meis precibus, oro, largire et illi tuo famulo Zephyro praecipe simili vectura sorores hic mihi sistat: et imprimens oscula suasoria et ingerens verba mulcentia et iungeris membra cohibentia, haec etiam blanditiis astruit: Mi mellite, mi marite, tuae Psychae dulcis anima. Vi ac potestate Venerei susurrus invitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit, atque iam luce proximante de manibus uxoria evanuit.

At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt, ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum eiulatibus saxa cautesque parilem

p.210
sonum resultarent. Iamque nomine proprio sororem miseram ciebant, quoad sono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepida Psyche procurrit e domo et, Quid inquit Vos miseris lamentationibus nequicquam effligitis? Quam lugetis adsum. Lugubres voces desinite, et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandem, quippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti. Tunc vocatum Zephyrum praecepti maritalis admonet: nec mora, cum ille parens imperio statim clementissimis flatibus innoxia vectura deportat illas. Iam mutuis amplexibus et festinantibus saviis sese perfruuntur, et illae sedatae lacrimae postliminio redeunt prolectante gaudio. Sed et tectum inquit Et Larem nostrum laetae succedite, et afflictas animas cum Psyche vestra recreate.

Sic allocuta summas opes domus aureae vocumque servientium populosam familiam demonstrat auribus earum, lavacroque pulcherrimo et inhumanae mensae lautitiis eas opipare reficit, ut illarum prorsus caelestium divitiarum copiis affluentibus satiatae iam praecordiis penitus nutrirent invidiam. Denique altera earum satis scrupulose curioseque percontari non desinit, quis illarum caelestium rerum dominus, quisve vel qualis ipsius sit maritus: nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis

p.212
venatibus occupatum, et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim vocato Zephyro, tradit reportandas.