Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Necdum sermonem Psyche finierat; illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morti parentum aliquid comperisset, statim navem ascendi! et ad illum scopulum protinus pergit, et quamvis alio flante vento, caeca spe tamen inhians, Accipe me dicens Cupido, dignam te coniugem et tu, Zephyre,
Interim, dum Psyche quaestioni Cupidinis intenta populos circumibat, ille vulnere lucernae dolens in ipso thalamo matris iacens ingemebat. Tunc avis peralba illa gavia, quae super fluctus marinos pinnis natat, demergit sese propere ad Oceani profundum gremium. Ibi commodum Venerem lavantem natantemque propter assistens, indicat adustum filium eius, gravi vulneris dolore maerentem, dubium salutis iacere, iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conviciisque variis omnem Veneris familiam male audire, quod ille quidem montano scortatu, tu vero marino natatu secesseritis ac per hoc non voluptas ulla, non gratia, non lepos, sed incompta et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales, non amicitiae sociales, non liberum caritates, sed enormis eluvies [*]()et squalentium foederum insuave fastidium. Haec illa verbosa et satis coriosa avis in [*](The MSS seem to give gluvies or ingluvies. The suggestion of cluvies is due to Beroaldus. )