Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum. Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit:
p.236
sed mitis fluvius in honorem dei scilicet, qui et ipsas aquas urere consuevit, metuens sibi confestim eam innoxio volumine super ripam florentem herbis exi posuit. Tunc forte Pan deus rusticus iuxta superi cilium amnis sedebat, complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere; proxime ripam vago pastu lasciviunt, comam fluvii tondentes, capellae. Hircuosus deus sauciam Psychen atque defectam, utcumque casus eius non inscius, clementer ad se vocatam sic permulcet verbis lenientibus: Puella scitula, sum quidem rusticanus et upilio, sed senectutis prolixae beneficio multis experimentis instructus. Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationem autumant, ab isto titubante et saepius vacillante vestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu, immo ei ipsis marcentibus oculis tuis, amore nimio laboras. Ergo mihi ausculta, nec te rursus praecipitio vel ullo mortis accersitae genere perimas. Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole, et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere.
Sic locuto deo pastore, nulloque sermone reddito sed adorato tantum numine salutari, Psyche pergit ire. Sed cum aliquam multum viae laboranti vestigio pererrasset, inscio quodam tramite, iam die labente, accedit quandam civitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius obtinebat. Qua re cognita Psyche nuntiari praesentiam suam sorori desiderat;
p.238
mox inducta, mutuis amplexibus alternae salutationis expletis, percontanti causas adventus sui sic incipit: Meministi consilium vestrum, scilicet quo mihi suasistis ut bestiam, quae mariti mentito nomine mecum quiescebat, prius quam ingluvie voraci me misellam hauriret, ancipiti novacula peremerem? Sed cum primum, ut aeque placuerat, conscio lumine vultus eius aspexi, video mirum divinumque prorsus spectaculum; ipsum illum deae Veneris filium, ipsum inquam Cupidinem leni quiete sopitum. Ac dum tanti boni spectaculo percita et nimia voluptatis copia turbata fruendi laborarem inopia, casu scilicet pessimo lucerna fervens oleum rebullivit in eius numerum. Quo dolore statim somno recussus, ubi me ferro et igni conspexit armatam, Tu quidem inquit Ob istud tam dirum facinus confestim toro meo divorte tibique res tuas habeto, ego vero sororem tuam —et nomen quo tu censeris aiebat— Iam mihi confestim farreatis nuptiis coniugabo, et statim Zephyri praecipit ultra terminos me domus eius efflaret.