Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare rursum nos ac praecipue me longe gravius onustum producunt illi latrones stabulo: iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter
Sed tam bellum consilium meum praevertit sors deterrima; namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere: nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes