Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem

p.146
umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat: iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus fortunae meae scaevitatem anteire non potuit; iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, at ne convallem quidem usquam, nisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus saeptam video: hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est.

Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam; sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissent auxilium: nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus

p.148
calcibus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi. Sed illico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, eiulabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi praesens crearet exitium: cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur. Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio. At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset.