Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum

p.112
fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes, Per publicam misericordiam, per commune ius humanitatis aiunt Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date. Certe parvuli huius in primis annis destituti fortunis succurrite et de latronis huius sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate. Post haec magistratus qui natu maior assurgit et ad populum talia: De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus: nec enim verisimile est hominem solitarium tres tam validos enecasse iuvenes. prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur cum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur.

Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, tum omne flagrorum genus inferuntur Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia quod integro saltem mori non licuerit. Sed anus illa, quae fletibus cuncta turbaverat, Prius inquit Optimi cives, quam latronem, istum miserorum pignorum meorum peremptorem cruci affigatis, permittite corpora necatorum revelari, ut et formae! simul et aetatis contemplatione magis magisque ad

p.114
iustam indignationem arrecti pro modo facinoris saeviatis. His dictis applauditur, et illico me magistratus ipsum iubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere. Luctantem me ac diu renuentem praecedens facinus instaurare nova ostensione lictores iussu magistratuum quam instantissime compellunt manum denique ipsam e regione lateris fundentes in exitium suum super ipsa cadavera porrigunt. Evictus tandem necessitate succumbo, et ingratis licet arrepta pallio retexi corpora. Di boni, quae facies rei! Quod monstrum! Quae fortunarum mearum repentina! mutatio! Quamquam enim iam in peculio Proserpinae et Orci familia numeratus, subito in contrariam faciem obstupefactus haesi nec possum novae illius imaginis rationem idoneis verbis expedire: nam cadavera illa iugulatorum hominum erant tres utres inflati variisque secti foraminibus et, ut vespertinum proelium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram.

Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus libere iam exarsit in plebem: hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare, et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt. At ego, ut primum illam laciniam prenderam, fixus in lapidem steti gelidus,nihil secus quam una de ceteris theatri statuis vel columnis: nec prius ab inferis emersi quam Milo hospes accessit et iniecta manu me renitentem lacrimisque

p.116
rursum promicantibus crebra singultientem clementi violentia secum attraxit et observatis viae solitudinibus per quosdam anfractus domum suam perduxit, maestumque me atque etiam tunc trepidum variis solatur affatibus; nec tamen indignationem iniuriae,) quae inhaeserat altius meo pectori, ullo modo permulcere quivit.

Ecce illico etiam ipsi magistratus cum suis insignibus domum nostram ingressi talibus me monitis delenire gestiunt: Neque tuae dignitatis vel etiam prosapiae tuorum ignari sumus, Luci domine; nam et provinciam totam inclitae vestrae familiae nobilitas complectitur. Ac ne istud quod vehementer ingemescis contumeliae causa perpessus es: omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit: iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue. At tibi civitas omnis pro ista gratia honores egregios obtulit a nam et patronum scripsit et ut in aere stet imago tua decrevit. Ad haec dicta sermonis vicem refero a Tibi quidem inquam Splendidissima et unica Thessaliae civitas, honorum talium parem gratiam memini. Verum statuas et imagines dignioribus meique maioribus reservare suadeo.

Sic pudenter

p.118
allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.

Et ecce quidam intro currens famulus Rogat te ait Tua parens Byrrhaena et convivii, cui te sero desponderas, iam appropinquantis admonet. Ad haec ego formidans et procul perhorrescens etiam ipsam domum eius, Quam vellem inquam Parens, iussis tuis obsequium commodare, si per fidem liceret id facere: hospes enim meus Milo per hodierni diei praesentissimum numen adiurans effecit, ut eius hodiernae cenae pignerarer, nec ipse discedit nec me digredi patitur. prohinc epulare vadimonium differamus. Haec adhuc me loquente manu firmiter iniecta Milo iussis balnearibus assequi producit ad lavacrum proximum: at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.