Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, [*](MSS populum. This is Gruter's emendation. )
Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere. At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram, non. tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam; sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa: Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere.
Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior et corpore vastior his affatibus et cetero
Dirigitur proeliaris acies: ipse denique dux et signifer ceterorum validis mi viribus aggressus illico manibus ambabus capilli arreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit; quem dum sibi porrigi flagitat, certa manu percussum feliciter prosterno. Ac mox alium pedibus meis mordicus inhaerentem per scapulas ictu temperato tertiumque improvide occurrentem pectore offenso peremo. Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum [*]()impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed [*](Koch's emendation for the MSS' tam. )
Haec profatus rursum lacrimis obortis, porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar. Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum. At tunc sic tacitus mecum En fides inquam En conscientia: ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat.