Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior et corpore vastior his affatibus et cetero
Dirigitur proeliaris acies: ipse denique dux et signifer ceterorum validis mi viribus aggressus illico manibus ambabus capilli arreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit; quem dum sibi porrigi flagitat, certa manu percussum feliciter prosterno. Ac mox alium pedibus meis mordicus inhaerentem per scapulas ictu temperato tertiumque improvide occurrentem pectore offenso peremo. Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum [*]()impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed [*](Koch's emendation for the MSS' tam. )