Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, [*](MSS populum. This is Gruter's emendation. )
p.104
et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat: Neque parva res ac praecipue pacem civitatis cunctae respiciens et exemplo serio profutura tractatur Quirites sanctissimi. Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit. Nec me putetis privatis simultatibus instinctum odio proprio saevire: sum namque nocturnae custodiae praefectus, nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiam meam culpare posse. Rem denique ipsam et quae nocte gesta, sunt cum fide proferam: nam cum fere iam tertia vigilia scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans circumirem, conspicio istum crudelissimum iuvenem mucrone destricto passim caedibus operantem, iamque tres numero saevitia eius interemptos ante pedes ipsius spirantibus
[*]()adhuc corporibus in multo sanguine palpitantes. Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit; sed providentia deum, quae nihil impunitum nocentibus permittit, priusquam iste clandestinis itineribus elaberetur, mane praestolatus ad gravissimum iudicii vestri sacramentum eum curavi perducere. Habetis
[*](So van der Vliet for the MSS' spirantes.) p.106
itaque reum tot caedibus impiatum, reum coram deprensum, reum peregrinum: constanter itaque in hominem alienum ferte sententias de eo crimine, quodetiam in vestrum civem severiter vindicaretis.
Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere. At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram, non. tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam; sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa: Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere.