Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Tunc ego familiaris curiositatis admonitus factique causam delitescentem nudari gestiens suscipio: Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem. Sed mihi cum fide memora, quod tuum factum fati[*]()scaevitas consecuta in meum convertit exitium. Adiuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi asseveranti posse credere; quod tu quicquam in meam cogitaveris perniciem: porro meditatus innoxios casus incertus vel etiam adversus culpae non potest addicere. Cum isto fine sermonis [*](A genitive depending on scacvitas seems clearly to have dropped out of the text. Helm and van der Vliet both print fortunae, but I have preferred Rohde's fati, as more likely to )