Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Raptim denique paupertina Milonis cenula perfunctus, causatusque capitis acrem dolorem, quem mihi lacrimarum assiduitas incusserat, concedo cubitum venia facile tributa, et abiectus in lectulo meo quae gesta fuerant singula maestus recordabar, quoad tandem Fotis mea, dominae suae cubitu
p.120
procurato, sui longe dissimilis advenit: non enim laeta facie nec sermone dicaculo, sed vultuosam frontem rugis insurgentibus asseverabat. Cunctanter ad timide denique sermone prolato, Ego inquit Ipsa confiteor ultro, ego tibi huius molestiae fui, et cum dicto lorum quempiam sinu suo depromit mihique porrigens, Cape, inquit Oro te, et dei perfida muliere vindictam, immo vero licet maius quodvis supplicium sume. Nec tamen me putes, oro, sponte angorem istum tibi concinnasse: di mihi melius, quam ut mei causa vel tantillum scrupulum patiare, ac si quid adversi tuum caput respicit, id omne protinus meo luatur sanguine. Sed quod alterius rei causa facere iussa sum, mala quadam mea sorte in tuam recidit iniuriam.