Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Habebat filiam parvulam de marito quem nuper necaverat: huic infantulae quod leges necessariam patris

p.522
successionem deferrent, sustinebat aegerrime, inhiansque toto filiae patrimonio imminebat et capiti. Ergo certa defunctorum liberorum matres sceleratas hereditates excipere, talem parentem praebuit qualem exhibuerat uxorem, prandioque commento pro tempore et uxorem medici simul et suam filiam veneno eodem percutit. Sed parvulae quidem tenuem spiritum et delicata ac tenera praecordia conficit protinus virus infestum; at uxor medici, dum noxiis ambagibus pulmones eius pererrat tempestas detestabilis potionis, primum suspicata quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior contendit ad ipsam praesidis domum, magnoque fidem eius protestata clamore et populi concitato tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, efficit statim sibi simul et domus et aures praesidis patefierent. Iamque ab ipso exordio crudelissimae mulieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, repente mentis nubilo turbine correpta semihiantes adhuc compressit labias, et attritu dentium longo stridore reddito, ante ipsos praesidis pedes exanimis corruit. Nec ille, vir alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae venenatae dilatione languida passus marcescere, confestim cubiculariis mulieris attractis vi tormentorum
p.524
veritatem eruit, atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiavit.

Talis mulieris publicitus matrimonium confarreaturus ingentique angore oppido suspensus expectabant diem muneris, saepius quidem mortem mihimet volens consciscere, priusquam scelerosae mulieris contagio macularer vel infamia publici spectaculi depudescerem: sed privatus humana manu, privatus digitis, ungula rotunda atque mutila gladium stringere nequaquam poteram. Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent. Dies ecce muneri destinatus aderat; ad consaeptum caveae prosequente populo pompatico favore deducor: ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens. Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi,

p.526
incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati. At ubi discursus reciproci multinodas ambages tubae terminalis cantus explicuit, aulaeo subducto et complicitis siparis scaena disponitur.